Hľadaný výraz: 2Krn 25,25-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. 26 Reliqua vero gestorum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. 27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. 28 Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

1

mail   print   facebook   twitter